Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 1:29-36 Vulgata Latina (VULG)

29.  Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.

30.  Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.

31.  Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.

32.  Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.

33.  Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.

34.  Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat :

35.  et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.

36.  Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio : vocatur autem apud plures Nephi.

Read complete chapter 4 Regum 1