Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 1:22-33 Vulgata Latina (VULG)

22.  Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.

23.  Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.

24.  Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,

25.  solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :

26.  accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.

27.  Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.

28.  Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.

29.  Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.

30.  Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.

31.  Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.

32.  Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.

33.  Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.

Read complete chapter 4 Regum 1