Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:8-21 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.

9.  Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.

10.  Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.

11.  Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.

12.  Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :

13.  exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.

14.  Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :

15.  et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.

16.  Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :

17.  et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.

18.  Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.

19.  Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.

20.  Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,

21.  et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !

Read complete chapter 3 Regum 9