Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:58-66 Vulgata Latina (VULG)

58.  Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.

59.  Et abierunt, et consilium ei dederunt.

60.  Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.

61.  Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :

62.  et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.

63.  Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.

64.  Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.

65.  Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :

66.  et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.

Read complete chapter 3 Regum 9