Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:40-57 Vulgata Latina (VULG)

40.  Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :

41.  et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.

42.  Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.

43.  Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.

44.  Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :

45.  ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.

46.  Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.

47.  Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :

48.  et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.

49.  Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,

50.  et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.

51.  Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :

52.  et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :

53.  et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.

54.  Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere.

55.  In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.

56.  Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.

57.  Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.

Read complete chapter 3 Regum 9