Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:34-42 Vulgata Latina (VULG)

34.  Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.

35.  Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.

36.  Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.

37.  Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.

38.  Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.

39.  Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.

40.  Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :

41.  et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.

42.  Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.

Read complete chapter 3 Regum 9