Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:30-37 Vulgata Latina (VULG)

30.  Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.

31.  Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.

32.  Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.

33.  Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.

34.  Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.

35.  Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.

36.  Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.

37.  Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.

Read complete chapter 3 Regum 9