Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:3-11 Vulgata Latina (VULG)

3.  In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :

4.  et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.

5.  Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :

6.  et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.

7.  Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.

8.  Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.

9.  Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.

10.  Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.

11.  Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.

Read complete chapter 3 Regum 9