Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 9:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :

17.  et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.

18.  Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.

19.  Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.

20.  Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,

21.  et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !

22.  Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.

23.  Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.

24.  In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.

25.  Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :

26.  et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.

27.  Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.

28.  Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :

29.  Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.

30.  Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.

31.  Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.

Read complete chapter 3 Regum 9