Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 8:23-32 Vulgata Latina (VULG)

23.  Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.

24.  Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,

25.  auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :

26.  et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.

27.  Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :

28.  et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :

29.  secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum.

30.  Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.

31.  Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos ?

32.  si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.

Read complete chapter 3 Regum 8