Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 8:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant :

16.  et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.

17.  Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :

18.  et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël.

19.  Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt :

20.  Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.

21.  Et placuit sermo in conspectu eorum.

22.  Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :

23.  Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.

24.  Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,

25.  auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :

26.  et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.

27.  Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :

Read complete chapter 3 Regum 8