Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 7:39-50 Vulgata Latina (VULG)

39.  Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ.

40.  Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :

41.  Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :

42.  sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.

43.  Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.

44.  Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :

45.  et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :

46.  et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.

47.  Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.

48.  Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.

49.  Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.

50.  Et siluit terra Juda dies paucos.

Read complete chapter 3 Regum 7