Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 7:1-16 Vulgata Latina (VULG)

1.  Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.

2.  Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.

3.  Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.

4.  Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.

5.  Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.

6.  Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.

7.  Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.

8.  Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,

9.  ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.

10.  Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.

11.  Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.

12.  Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :

13.  et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.

14.  Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :

15.  et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.

16.  Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :

Read complete chapter 3 Regum 7