Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 6:7-24 Vulgata Latina (VULG)

7.  et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.

8.  Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.

9.  Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

10.  Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :

11.  et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !

12.  Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.

13.  Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.

14.  Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :

15.  et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

16.  Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

17.  Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.

18.  Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.

19.  Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

20.  Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

21.  Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,

22.  et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?

23.  Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :

24.  et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.

Read complete chapter 3 Regum 6