Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 6:57-63 Vulgata Latina (VULG)

57.  festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.

58.  Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

59.  et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.

60.  Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

61.  Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.

62.  Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.

63.  Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

Read complete chapter 3 Regum 6