Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 6:50-62 Vulgata Latina (VULG)

50.  Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

51.  Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.

52.  Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.

53.  Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.

54.  Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

55.  Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

56.  reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :

57.  festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.

58.  Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

59.  et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.

60.  Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

61.  Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.

62.  Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.

Read complete chapter 3 Regum 6