Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 6:42-52 Vulgata Latina (VULG)

42.  Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.

43.  Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :

44.  et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.

45.  Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

46.  Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

47.  Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.

48.  Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.

49.  Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.

50.  Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

51.  Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.

52.  Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.

Read complete chapter 3 Regum 6