Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 6:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :

4.  et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.

5.  Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :

6.  et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :

7.  et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.

Read complete chapter 3 Regum 6