Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 5:55-67 Vulgata Latina (VULG)

55.  Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,

56.  audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,

57.  et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.

58.  Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.

59.  Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.

60.  Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :

61.  quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.

62.  Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.

63.  Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.

64.  Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.

65.  Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.

66.  Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.

67.  In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.

Read complete chapter 3 Regum 5