Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 5:42-56 Vulgata Latina (VULG)

42.  Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.

43.  Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.

44.  Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.

45.  Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.

46.  Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.

47.  Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,

48.  dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.

49.  Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :

50.  et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :

51.  et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.

52.  Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.

53.  Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :

54.  et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.

55.  Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,

56.  audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,

Read complete chapter 3 Regum 5