Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 4:8-27 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.

9.  Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.

10.  Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :

11.  et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.

12.  Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.

13.  Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.

14.  Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.

15.  Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.

16.  Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.

17.  Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,

18.  et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.

19.  Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.

20.  Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.

21.  Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.

22.  Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :

23.  et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.

24.  Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.

25.  Et facta est salus magna in Israël in die illa.

26.  Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.

27.  Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.

Read complete chapter 3 Regum 4