Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 4:39-51 Vulgata Latina (VULG)

39.  Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,

40.  et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.

41.  Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.

42.  Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :

43.  et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.

44.  Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.

45.  Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.

46.  Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.

47.  Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :

48.  et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt.

49.  Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.

50.  Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.

51.  Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.

Read complete chapter 3 Regum 4