Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 4:32-47 Vulgata Latina (VULG)

32.  Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.

33.  Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.

34.  Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.

35.  Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.

36.  Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.

37.  Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.

38.  Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.

39.  Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,

40.  et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.

41.  Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.

42.  Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :

43.  et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.

44.  Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.

45.  Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.

46.  Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.

47.  Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :

Read complete chapter 3 Regum 4