Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 4:29-37 Vulgata Latina (VULG)

29.  Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.

30.  Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.

31.  Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.

32.  Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.

33.  Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.

34.  Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.

35.  Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.

36.  Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.

37.  Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.

Read complete chapter 3 Regum 4