Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 4:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :

23.  et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.

24.  Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.

25.  Et facta est salus magna in Israël in die illa.

26.  Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.

27.  Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.

28.  Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.

29.  Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.

30.  Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.

31.  Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.

32.  Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.

Read complete chapter 3 Regum 4