Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 3:4-18 Vulgata Latina (VULG)

4.  Similis factus est leoni in operibus suis,et sicut catulus leonis rugiens in venatione.

5.  Et persecutus est iniquos perscrutans eos :et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :

6.  et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus,et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt :et directa est salus in manu ejus.

7.  Et exacerbabat reges multos,et lætificabat Jacob in operibus suis,et in sæculum memoria ejus in benedictione.

8.  Et perambulavit civitates Juda,et perdidit impios ex eis,et avertit iram ab Israël.

9.  Et nominatus est usque ad novissimum terræ,et congregavit pereuntes.

10.  Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.

11.  Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.

12.  Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.

13.  Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,

14.  et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.

15.  Et præparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.

16.  Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis.

17.  Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie ?

18.  Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis :

Read complete chapter 3 Regum 3