Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 2:56-70 Vulgata Latina (VULG)

56.  Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.

57.  David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.

58.  Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.

59.  Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.

60.  Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

61.  Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.

62.  Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :

63.  hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.

64.  Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.

65.  Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.

66.  Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.

67.  Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.

68.  Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.

69.  Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.

70.  Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.

Read complete chapter 3 Regum 2