Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 2:53-64 Vulgata Latina (VULG)

53.  Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.

54.  Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.

55.  Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.

56.  Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.

57.  David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.

58.  Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.

59.  Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.

60.  Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

61.  Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.

62.  Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :

63.  hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.

64.  Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.

Read complete chapter 3 Regum 2