Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 2:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin :

2.  et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :

3.  et Simonem, qui cognominabatur Thasi :

4.  et Judam, qui vocabatur Machabæus :

5.  et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus :

6.  hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.

7.  Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?

8.  Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.

9.  Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.

10.  Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?

11.  Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.

12.  Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.

13.  Quo ergo nobis adhuc vivere ?

Read complete chapter 3 Regum 2