Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 16:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.

2.  Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.

3.  Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de cælo vobiscum sit.

4.  Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin.

5.  Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.

6.  Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.

7.  Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.

8.  Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.

Read complete chapter 3 Regum 16