Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 15:24-37 Vulgata Latina (VULG)

24.  Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.

25.  Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :

26.  et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :

27.  et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.

28.  Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei :

29.  fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.

30.  Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ :

31.  sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.

32.  Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.

33.  Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.

34.  Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.

35.  Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.

36.  Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.

37.  Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.

Read complete chapter 3 Regum 15