Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 13:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :

9.  pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.

10.  Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.

11.  Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.

12.  Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.

13.  Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.

14.  Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,

15.  dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.

16.  Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.

17.  Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :

Read complete chapter 3 Regum 13