Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 13:47-53 Vulgata Latina (VULG)

47.  Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :

48.  et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.

49.  Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,

50.  et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :

51.  et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.

52.  Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.

53.  Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.

Read complete chapter 3 Regum 13