Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 13:33-48 Vulgata Latina (VULG)

33.  Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.

34.  Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.

35.  Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :

36.  Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.

37.  Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.

38.  Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :

39.  remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.

40.  Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.

41.  Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.

42.  Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.

43.  In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.

44.  Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.

45.  Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,

46.  et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.

47.  Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :

48.  et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.

Read complete chapter 3 Regum 13