Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 13:16-32 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.

17.  Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :

18.  Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.

19.  Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.

20.  Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quæ ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.

21.  Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.

22.  Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.

23.  Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.

24.  Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.

25.  Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.

26.  Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.

27.  Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.

28.  Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :

29.  et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam æternam : et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare :

30.  hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.

31.  Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :

32.  et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra.

Read complete chapter 3 Regum 13