1. Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
2. Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
3. et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :
4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
5. Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
6. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
7. Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
8. et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :
9. pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.