Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 13:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.

2.  Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :

3.  et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :

4.  horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.

5.  Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.

Read complete chapter 3 Regum 13