Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 12:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.

7.  Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.

8.  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.

9.  Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,

10.  maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.

11.  Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.

12.  Lætamur itaque de gloria vestra.

13.  Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.

14.  Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis :

15.  habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.

16.  Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.

17.  Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.

18.  Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc.

Read complete chapter 3 Regum 12