Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 12:43-54 Vulgata Latina (VULG)

43.  et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.

44.  Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?

45.  et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.

46.  Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.

47.  Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo.

48.  Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.

49.  Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ.

50.  At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.

51.  Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :

52.  illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno.

53.  Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :

54.  Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.

Read complete chapter 3 Regum 12