Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 12:31-44 Vulgata Latina (VULG)

31.  Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.

32.  Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.

33.  Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam

34.  (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.

35.  Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa,

36.  et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.

37.  Et convenerunt ut ædificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha :

38.  et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.

39.  Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem :

40.  timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.

41.  Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.

42.  Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,

43.  et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.

44.  Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?

Read complete chapter 3 Regum 12