Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 12:13-31 Vulgata Latina (VULG)

13.  Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.

14.  Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis :

15.  habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.

16.  Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.

17.  Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.

18.  Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc.

19.  Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniæ :

20.  Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem.

21.  Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.

22.  Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.

23.  Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt : et vestræ, nostræ : mandavimus itaque hæc nuntiari vobis.

24.  Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum :

25.  et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.

26.  Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.

27.  Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum.

28.  Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.

29.  Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,

30.  et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.

31.  Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.

Read complete chapter 3 Regum 12