Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 11:64-74 Vulgata Latina (VULG)

64.  et occurrit illis : fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.

65.  Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.

66.  Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis : et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium.

67.  Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor :

68.  et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.

69.  Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.

70.  Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus.

71.  Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.

72.  Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.

73.  Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :

74.  et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.

Read complete chapter 3 Regum 11