Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 11:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.

4.  Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.

5.  Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.

6.  Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.

7.  Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.

8.  Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.

9.  Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :

10.  pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam : quæsivit enim me occidere.

11.  Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

12.  Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.

Read complete chapter 3 Regum 11