Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:9-25 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis :

10.  et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem.

11.  Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt.

12.  Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat :

13.  et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam :

14.  tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei : erat enim hæc eis ad refugium.

15.  Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ : et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt :

16.  et ait : Numquid inveniemus aliquem virum talem ? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.

17.  Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens :

18.  Rex Alexander fratri Jonathæ salutem.

19.  Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster :

20.  et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.

21.  Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ : et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.

22.  Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait :

23.  Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui ?

24.  scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.

25.  Et scripsit eis in hæc verba : Rex Demetrius genti Judæorum salutem.

Read complete chapter 3 Regum 10