Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.

9.  Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis :

10.  et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem.

11.  Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt.

12.  Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat :

13.  et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam :

14.  tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei : erat enim hæc eis ad refugium.

15.  Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ : et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt :

16.  et ait : Numquid inveniemus aliquem virum talem ? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.

17.  Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens :

Read complete chapter 3 Regum 10