Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:79-89 Vulgata Latina (VULG)

79.  Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.

80.  Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.

81.  Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum.

82.  Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt.

83.  Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.

84.  Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.

85.  Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.

86.  Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem : et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.

87.  Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.

88.  Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.

89.  Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.

Read complete chapter 3 Regum 10