Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:75-85 Vulgata Latina (VULG)

75.  et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam.

76.  Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.

77.  Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.

78.  Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium.

79.  Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.

80.  Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.

81.  Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum.

82.  Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt.

83.  Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.

84.  Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.

85.  Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.

Read complete chapter 3 Regum 10