Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:44-52 Vulgata Latina (VULG)

44.  Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis :

45.  et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judæa.

46.  Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.

47.  Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.

48.  Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.

49.  Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.

50.  Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol : et cecidit Demetrius in die illa.

51.  Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens :

52.  Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,

Read complete chapter 3 Regum 10