Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 10:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam : et receperunt eum, et regnavit illic.

2.  Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium.

3.  Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.

4.  Dixit enim : Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos :

5.  recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.

6.  Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus : et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.

7.  Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.

8.  Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.

9.  Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis :

10.  et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem.

Read complete chapter 3 Regum 10