Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 1:53-67 Vulgata Latina (VULG)

53.  Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo : et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.

54.  Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.

55.  Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram :

56.  et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.

57.  Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras :

58.  et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant :

59.  et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos :

60.  et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.

61.  In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.

62.  Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.

63.  Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi,

64.  et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum : et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.

65.  Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda : et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis :

66.  et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt :

67.  et facta est ira magna super populum valde.

Read complete chapter 3 Regum 1